- PIPIO
- PIPIOGraece πίπος avis pullus: sicut ex βάμβαλος bambalio, ex ἄρδαλος seu ardelio, ex λίνυφος linyphio, orta. Apud Lamprid. in Alexandro Seu. c. 41. pipiones. palumbini sunt pulli, ut pulliceni, gallinacei et pavonini: Nam aviaria instituerat pavorum —— maxime palumborum, quos habuisse ad viginti milia dicitur: et ne eorum pastus gravaret annonam, servos habuit vectigales, qui eos ex ovis ac pullicenis ac pipionibus alerent. Sic Matth. Salvatico sunt pulli columbarum, et est nomen, inquit, formatum a proprio sono animalis, etc. Turturini pulli ita vocantur in veterib. Gloss. Pipiones, τρογονίςςαι. Galli in suo idiomate vocem retinent, sed pro ipfis usurpant columbis: pipiones enim piions dicunt, extritâ mediâ literâ quod illis sollenne est in omnibus vocibus, quas mutuantur de Latino. Nec omittendum, etiam minores grues pipiones dici, Plinio, ubi alii male vipiones legunt, Salmasius ad loc. cit. Imo et accipiter pipio ac inprimis pipivunculus dicitur. Ioh. de Ianua, Pipio, resonare, clamare, accipitrum est vel pullorum columbarum. In Glossis Pithoeanis, Accepter tirunculus qui scilicet pipit. Ubi legendum Pipiunculus Gloss. Reg. cod. 1013. habent, Piunculus. E quibus in Gloss. Graeco-Latinis Κεγχρὶς εἶδος ἵερακος μικροῦ, Titiunculus, emendat Car. du Fresne legique iubet Pipiunculus. Sed et Pipio, moneta minutior Hispanica, in Charta Alfonsi Regis Romani et Regis Castellae A. C. 1258. apud Perardum, item apud Covarruviam, de voterib. Numismatis Hispan. c. 5. num. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.